# Opera poetica 3.3.10

Daniel Georg Morhof, Opera poetica, MANES., LIBER III., Florum sparsio ad tumulum MARIAE ELISABETAE NIEDERSTATTEN, NATAE OLEARIAE.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/3.3.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/3.3.10

QUos fundet tumulo tuo liquores?
Quos sparget gemebunda Musa flores?
Matrum gloria summa Cimbricarum,
Quo proles Patre nata! Cui marito
Juncta! quam bene! qua beata prole!
Quo Socrus genero beanda! ni spes
Adversis fuerit revulsa fatis.
Non votis tibi inanibus litatur,
Quae vincis mea vota, spernis omnes
Quos fundit pietas caduca lessus,
Si centum tibi Musa solvat ora,
Si centum Charites ligent corollas,
Si spargat roseos Favoniorum
Inberbis tumulo caterva nimbos,
Urnam purpureo coronet anno:
Paestanae quid opes, quid illa terrae
Ornent pignora germen hoc, beato
Quod succrescit in his agris Olympo?
Quin aufer peritura dona flores,
Ventorum spolia, imbriumque ludos,
Uniusque dieculae triumfos,
Quosque Eos coquit aestuosa succos!
Tot dotes animi, tot illecebras
Mentis delicias et oris ignes
Adoptiva nihil juvat venustas.
Nam per saecula delibuta vivo
Haec virtutis odore spirat urna.
Florum Flos latet intus omnium, omnes
Hortorum cui serviant Quirites,
Et quot Daedala nutrit astra tellus,
Ruris numina delicatioris,
Solari radiata penicilo;
Unde omnes animam hauriant odores,
Sertaque ingevae legant puellae;
Unde mellificae bibant volucres
Dulces aetherei caloris aurs:
Flos aevi melioris aureique,
Flos verae pietatis et bonorum,
Queis Deo placuit bonisque, morum
Flos sexus, patriaeque, Conjugisque
Totus in cineres resedit illos;
At qui, cum volet ille Sponsus olim,
Inter qui roseus roseta pascit,
Caeli floribus, inserendus astris
Flos ipso e cinere aureus resurget.

---

Daniel Georg Morhof, Opera poetica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/morhofpoemata_1.xml.
