# Opera poetica 3.3.14

Daniel Georg Morhof, Opera poetica, MANES., LIBER III., VERO CHRISTI EXVLI, DN. HANSO CHRISTOPHORO a NEMMITZ, Nobili Provinciali. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/3.3.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/3.3.14

NEMMIZI, quem nunc extrema voce saluto,
NEMMIZI, o animo multum adamate meo,
Si mihi, qua Pietas, si qua dolor urget, eundum,
Quae Tibi non noster carmina scribat amor?
Tu titulos dudum et patrimonia splendida linquens
Sold Dei sequeris regna, sed exul, inops.
Haec si salva Tibi, nihil omnis gloria mundi,
Nilque movere truces te potuere minae.
Namque invicta stetit quaecumque ad fulmina virtus,
Et Pietas ipsis auctior usque malis.
Sic Te viventem juvat hoc exire theatro:
Nam Te vera domus, Patria vera vocat.
Hic Tibi quam pulchris pensantur damna triumfis!
O quam sancta Tibi post mala tanta quies!
Qui miseram hic poteras generose vivere vitam;
Anpoteras fato nobiliore mori?

---

Daniel Georg Morhof, Opera poetica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/morhofpoemata_1.xml.
