Latin · Elegiac couplet
MANES., LIBER III., ELEGIA IN OBITUM Magnifici et Nobilissimi VIRI VINCENTI FABRICI PRIMUM, lines 3.3.2.225-3.3.2.244
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 3.3.2.225-244
Unproofread scanNot analysed yet
Nil tibi cum terra, pedibus qui sidera calcas.
Egreditur spatiis Mens generosa suis.
Vicit io! Vicit sacris VINCENTIUS armis,
Deque suo felix funere Victor ovat.
Ipse suos celebrat cum SALVATORE triumfos,
Quoque die hic mortem; vincit et ille die.
Ergo pro lessu laetum paeana canemus,
Faustaque pro feretro ferre tropaea decet.
At nos exuvias sub marmore condimus istas,
Ipse suo quas de funere praedo tulit,
FABRICII hic pars nulla jacet, ne crede Viator,
FABRICII quisquis nomina forte legis.
Sed tamen ista legis distinctaque conspicis auro
Nomina, vicinus quae notat iste lapis.
Vel sculptoris erat, vel sculpti carminis error.
Nam tumulo inscriptum sic (puto) carmen erat:
FABRICIUS JACET HEIC. TITULOS NE QUAERE VIATOR.
OMNES HOC TITULOS, OMNIA NOMEN HABET,
ULTIMA CUI DEMUM COMPLETUR LINEA RERUM,
VIRTUTUM POSTQUAM SINGULA PUNCTA TULIT.