# Opera poetica 3.3.2.44-86

Daniel Georg Morhof, Opera poetica, MANES., LIBER III., ELEGIA IN OBITUM Magnifici et Nobilissimi VIRI VINCENTI FABRICI PRIMUM, lines 3.3.2.44-3.3.2.86. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/3.3.2.44
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/3.3.2.44

Quae vitae, haec mortis publica scena fuit.
Nec levis illa fuit tam pulchrae gloria mortis,
Nec poterat fato splendidiore mori.
Sic mediis moritur miles generosus in armis.
Hac optent magni morte perire Duces.
Scilicet exemplo qui vixerat omnibus unus,
Tot nunc debebat testibus ille mori,
Quique olim insomnis prospexerat omnibus Argus,
Publica nuno inter lumina luce caret.
Sed fallor. Non luce caret lux publica: sed cum
Sideribus media nunc quoque nocte micat.
Heu mihi! quantus erat! non perditur unus in uno,
Multorum e multis unus hic instar erat.
Vix puer ille suos superat VINCENTIUS annos,
Et matura suum mens stetit ante diem.
Jamque sacram meruit Pindi de vertice laurum,
Sertaque, quae Vatum Numen Apollo dedit.
Jamque illi Phoebi chorus assurrexerat omnis
Pectora jam multo Numine foeta notans,
Quis fuit ille, quis o caelo deductus ab ipso
Spiritus, et quantis ignibus acta chelys!
Ipse sui Phoebus dotes miratus alumni
Attonita sacros imbibit aure sonos.
Gloria prima fuit Batavis placuisse Poetis
Et quendam haec inter nomina ferre locum.
Ipse Amor, ipsa Venus geniali nectare chartas
Imbuit, et dulcis fluxit ab ore favus.
Illimis, nitidus priscoque simillimus auro
Sermo fuit, qualem Roma vel ipsa velit.
Hos, reor, auritae quercus, nec surda secuta
Saxa sonos variis subsiliere modis.
Oblatas poterat Vates sibi spernere frondes,
Laurus enim in crines carmine tracta ruit.
Maximus hunc magno Grotius complexus amore,
Quo nullum majus Belgia nomen habet.
Ipse Pater Vatum non defuit Heinsius, is qui
Nec Nasone fuit, neve Marone minor.
Cujus judicio si stamus, is omnibus unus
Teutoniam populis exhibiturus erat.
Continuavit eos Patris post fata favores
Filius haud magno Vate Parente minor,
Qui sibi jam raptos infelix luget amores,
Et cineri forsan vota suprema feret.

---

Daniel Georg Morhof, Opera poetica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/morhofpoemata_1.xml.
