# Opera poetica 3.3.23

Daniel Georg Morhof, Opera poetica, MANES., LIBER III., In MICHAELIS FREUDII, Scholae Wismar. Con Rectoris, UXOREM, in partu exstinctam.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/3.3.23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/3.3.23

FREUDI, noster Amor, patriis decus adiite Musis,
Et cui totus opes promat Apollo suas,
Quis Tibi tam saevo superesta fulmine sensus?
Pectora quis tanto in vulnere maeror edit!
Quam pia, quam suavis, quantis virtutibus Uxor
Destituit viduum funere rapta latus!
Nunc si, quem cuperem, testarer, Amice, dolorem.
Diluerem lacrimas toto ego fonte tuas:
Deficiunt tamen hic, quas promam pectore, voces,
Musaque nostra tuis adstupet aegra rogis.
Ut biti non peperit, moriens quae parturit, Uxor,
parturit ille dolor multa, nihilque parit.
Tu Patriae (restant ea nunc solacia) prolem
Suffice; in hac olim Patria tota tua est.
Et quia rapta Tibi proles cum Conjuge: mentis
Usque bonae foetus, quod potes, ede novos.
Hos Tibi gigne, bonis hos moribus, artibus orna:
Sic Patriae poteris, sic pater esse patrum.

---

Daniel Georg Morhof, Opera poetica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/morhofpoemata_1.xml.
