# Opera poetica 3.3.24

Daniel Georg Morhof, Opera poetica, MANES., LIBER III., LACRYMAE MARITI IN FUNERE DULCISSIMAE CONJGIS MARGARETAE MORHOFIAE.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/3.3.24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/3.3.24

DUlcis Marita, dulce nomen, o meum
Tuaeque gentis, et tuae prolis decus,
Meumne vero? fallor, heu quondam meum:
Sed nunc meum, sed unicum, sed postumum,
Mihi superstes ipsi et aeternum decus!
Quo nunc abisti? quo recedis lux mea?
Quae nox ocellis, o Bona, incubat tuis?
Quis ille vultus luror occupat tuos?
Vultus pudicos, vividos, amabiles.
Quis ille membra ferreus tendit rigor?
Amplexibusque saxeam rapit meis.
Quis obdit ille pessulum linguae stupor?
Ten' ejulatibus lacessem ac naeniis,
Dulcis Marita! nulla vox mihi redit,
Surdasque vanus caedit auras spiritus,
Haeretque in ipsis vox inanis faucibus,
An inter umbras additus comes tuis
Vagabor? exorare quis manes queat?
An e supernis Te reducam sedibus?
Non tanta vis est Carminum, nec Tu velis.
Ergo querelis ipse succumbam meis.
Juvat perire. Me meus pascat dolor.
Dolere pulchrum est. Id meas solabitur,
Et unice curas meas solabitur.
Has inter anxii effluant mihi dies,
In his senescam, (si senesco) luctibus.
Mortesque lentae funeri excubent meo.
Me dulcis oblectabit interim tui
Vultus imago: in his medullis, hoc meo
Condetur illa pectoris sacrario:
In hoc sepulchro vivet illa: sic mihi
Moriendo vivam mente suffultus tua.
Vivent Amores, nulla quos delet dies,
Novisque sese nutrient doloribus.
Vivent dolores nulla quos delet dies,
Suisque sese nutrient Amoribus.
Venient amoris hinc et in partem mei
Hic quae tui meique sunt imagines,
Illa illa lecti conjugalis pignora.
Haec intuebor: illa me jungent Tibi:
Jungemur omnes uno amoris vinculo,
Jungente, qui nos solvit et junget, DEO:
Mea sic futura es, sic ero tutus tuus,
Dulcis Marita, dulce nomen, o meum
Tuaeque gentis, et tuae prolis decus.

---

Daniel Georg Morhof, Opera poetica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/morhofpoemata_1.xml.
