Latin · Elegiac couplet
MANES., LIBER III., PETRO AXENIO, VIRO VARIA ERUDITIONE MAGNISQUE VIRTUTIBUS CLARISSIMO, CONCJGIS
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 3.3.25
Unproofread scanNot analysed yet
ERgo pari exercent eadem nos fata plaestra,
Causaque nunc luctus una duobus erit!
Una meos mihi lux; tibi messuit altera amores,
AXENI, et viduos flemus uterque toros.
In nova lucis eunt longi dispendia Soles.
Solstitii nobis quam gravis aura fuit!
Sternimur, AXENI, sed fulmine sternimur uno.
Rapta tibi Conjux, et mihi rapta fuit.
Partimur lacrimas; iisdem servamur Amici
Casibus et socio est suave dolore frui.
Tu decus Aonidum quantum Themidosque meumque!
Tu decus es Patriae: sed decus illa tui;
Ut decus illa mei, quam mors mihi surpuit, uxor.
Sed fuit illa mihi: sed fuit illa Tibi.
Unde tibi promet, sibi quae solacia desunt?
Unde tuos animos, qui jacet ipse, levet?
An mihi, dum crudo sedet unguis in ulcere, vestris
Vulneribus medicam ferre licebit opem?
Illa mihi stagnant pleno stillatia tabo
Vulnera, quae veniens refricat usque dies.
Ipse mihi desum, meditantem nulla sequuntur
Verba, sed in tantis mens stupet aegra malis.
Et, quae proveniunt lento luctata palato,
Tristibus in lacrimis humida verba natant.
Interea ploret grato mea Musa sepulchro,
Si minus exequiis officiosa tuis.
Hac saltem velit illa Tibi pietate probari,
Signaque det luctus qualiacumque sui,
Spargat et illa rosas, morientis munera veris,
Deque meis ponat lilia rapta rogis.
Illa tamen placida maerentem voce salutet:
Sume animos, tua quos suadeat Anna, mares!
Serva Te Patriae, serva majoribus ausis.
Te salvum proles, Cimbria tota cupit.
Hoc Themis ipsa sibi salvum caput, hoc velit omnis
Aonidum chorus; hoc quisquis amicus erit.
Dulcia sint opto, quae vitae tempora restant,
Sint sudi, renuunt quos mihi fata, dies.
Dulcior inde tuo veniet mihi funere maeror.
Hic saturet maeror pectus edatque meum.
Me meus urat amor, dolor et suus urat amantem:
Ille suis facibus torreat; iste suis.
Assiduo memores animos in funere verset
Luctus, et omnis erat tristis et atra dies.
In lacrimas, o Amice, tuasque measque liquescam.
Diluvio mergi quam mihi dulce meo!
Sic exsucca mihi tabescant membra, meaeque
Subsidam in cineres conjugis ipse cinis.