Latin
MANES., LIBER III., In Obitum DOMINI MATTHIAE WASMUTHI, Doct. et Prof. Theologi. operi suo
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 3.3.27.2
Unproofread scanNot analysed yet
ET Tu fuisti, si fuisti, qui, Senex
Beate, nunc es, ac eris semper Tibi,
Orbi superstes. Nos, ut arbitror, sumus,
Si cogitando nos quid esse discimus.
Sed nos fuisse cogitando discimus.
Jam fluxit illud, esse quo me cogito,
Fuitque punctum. Jam quis esse nos putet?
Et cogitando et somniando vivere?
Sic ergo cigtemus esse, quod sumus,
Ut nos fuisse cogitemus, cum sumus.
Quid sit futurus, quisquis est, nunc cogitet!
Et cum futurum; se quoque esse cogitet,
Et esse sic, ut se fuisse cogitet.
Sit ergo, non sit ille, sit tamen suus:
Sic, non fuit, quisquis fuisse creditur.
Sic cum fuit, futurus est, et est suus.
Valete Tempora! regnat una Aeternitas.
Vale Magister Temporum! Esto nunc, quod es.
Quod Tefuturum cogitasti, es, ac eris.