Latin · Elegiac couplet
MANES., LIBER III., AD V. CL. JOACHIMUM FELLERUM CHRISTIANI DAUMII MANIBUS elegos nostros
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 3.3.29
Unproofread scanNot analysed yet
MISNIA, Saxonicae regio cultissima terrae;
LIPSIA, Misnensis Sol et ocelle soli,
Nullis o populis, nullisque tacenda Camenis
Nomina, quod vestrum spargitur orbe decus!
Quae non eximias extollent saecula laudes!
Quas ego, quo plectro, quove calore canam!
Germanae Latium genti quod surgit et Hellas,
Saecula quod populis prisca renata suis,
Phaebeas quod alit felix Germania laurus,
Fallor, an hoc vestri muneris omne fuit?
Magnus in has Latium Camerarius intulit oras,
Quale nec Augusti spernere secla velint.
Idem Cecropias illic exstruxit Athenas,
Et gentem vobis unus utramque dedit.
Et nunc usque Tibi famae persistit avitae
Gloria et usque ingens, LIPSIA, nomen erit.
Nunc etiam scriptis dignam immortalibus ornant,
Et celebres tollunt Te super astra Viri,
Quitot opes animi spargunt, sparsasque per orbem
Aeterna cumulant, pabula docta, penu.
Aemula Romanis quod scribit et aemula Grajis,
FLEMMINGO debet patria Musa suo.
FLEMMINGO, sua quem produxit MISNIA civem,
Quem Vatem celebrat CIMBRIA nostra suum.
(Nam venit in partem decoris quoque CIMBRIA vestri)
Teutonicae ille fuit gloria siumma lyrae.
Nunc, CYGNAEA, novos romana in saecula Cives
Mittis, et hac patriam Tu quoque luce beas.
Nam Tibi nunc aevi post ornamenta prioris
Nobile Par famam gignit alitque novam.
Par quod vel veteris celebrarent tempora Romae,
Quod veterem posset restituisse novis.
DAUMIUS hic; alter FELLERUS; uterque Dearum
Et Patriae, ac Orbis, qua sapit ille, decus.
FELLERUS magni decus immortale Magistri;
Discipulique decus DAUMIUS ille sui.
Patriae uterque decus; neque enim majorve minorve
Ille vel hic, minor ut quilibet esse velit.
Discipulo vinci Doctorem, prole Parentem
Laus est Doctorimaxima, summa Patri.
Magnus uterque sui Latii instaurator: et illud
Aedificat quantum DAVMIVS; ille colit.
Sed nunc ille fuit, CYGNAEAE gloria, vixit
DAVMIVS, et tor in hoc vota sepulta jacent.
Tot pereunt monumenta viri. Nox una recondit
Omnia. Sola animis fama, at acerba manet.
Ausoniae deserta jacent mysteria linguae.
Parca eadem vitae fila operisque secat.
Saxonicae plorant cognato in funere Musae,
Quotque pependerunt hujus ab ore Viri.
Tu Civem ploras, ploras, FELLERE, Magistrum:
Nec simplex Tibi nunc pectora maeror edit.
Et, tua quae pietas, omnes in funera Musas
Sollicitas; omnem nunc Helicona moves.
Ipsetuis lacrimis non sufficis unus, at omnes
Officio comites nunc cupis ire tuo.
Quid juvat hoc nostras audiri in funere voces?
Funde tuum potius, Cygne canore, melos.
Ibimus hinc socii et praeeuntis terga sequemur,
Appendix luctus quantulacumque tui.
Nunc mihi, quas potero, liceat miscere querelas,
Et desideriis jungere vota meis.
Vixisti DAVMI! Vivas FELLERE! tuorum
dulce decus, Pindi gloria, noster amor.
DAVMIVS a prima luteam det origine Romam;
FELLERVS reddit carmine marmoream.