# Opera poetica 3.3.31.1-44

Daniel Georg Morhof, Opera poetica, MANES., LIBER III., IN OBITUM VIRI CLARISSIMI JOHANNIS PETRI TITII, AD FILIUM FRIDERICVM DANIELEM., lines 3.3.31.1-3.3.31.44. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/3.3.31.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/3.3.31.1

TU quoque vixisti! quantum decus! optime TITI,
O quot amate viris! queis celebrande modis!
Tu quoque vixisti! dolor haec mihi verba refundit:
Haec mihi, cum stupeant plectra, querela redit.
Namque (fatebor enim) Tibi multa et magna parantem
dicere destituit mens, reprimitque dolor,
Quaeque sui gemuit lassata a funere GVDI,
Tarda tuis venit mutaque Musa rogis.
Ne tamen extremo desit Tibi munere, noster
Hac, quanquam tenui, voce parentet amor,
Et jungat lacrimas, et qua dolor ora resolvit,
Exeat in fractos ad tua busta sonos.
Non deerit, majora tuae qui solverit umbrae
Officia et meritis scripserit aequa tuis.
Fallimur; an Clarias sacro demonte Sorores
Manibus exequias vidimus isse tuis,
Et de Phoebeis tumulo pofuisse corollas
Frondibus, et vati ferta parasse suo.
Narranturtacito Peitho flevisse sepulchro,
Romanoque Soror nomine nota Charis,
Ambae semianimes, dejectis vultibus ambae;
Ceu fugerent Veneres illa, vel illa suas.
Utraque dulciloquae funesta silentia linguae,
Utraque questa suum Te periisse decus.
Ingemit o quanto! viduata juventa magistro,
Virtutis nunquam non memor illa tuae.
Venit et in partem mansuri Patria luctus,
Nunc tot in Ordinibus Te venerata Patrem.
Urbs Tibitot Cives debet, tot Curia Patres,
Tot disciplinae pignora docta tuae.
Jam prope tota tua est, et erit post fata, tuumque
Dulce sibi nomen Patria sera colet.
Atque aliquis, qui forte senex ea limina tanget,
Quae juvenis primo presserat ante pede,
Hanc digitum in Cathedram, sedes intendet in istas,
Haec nostri, dicet, regna fuere TITI.
Hac annos formare rudes animosque palaestra
Suevit, in hoc doctum pulvere duxit iter.
Heic veteres pandit primis a sedibus artes,
Sive tuas Latium; Graecia, sive tuas.
Heic verbis quoties nos est affatus amicis!
Quas studii et morum jussiti inire vias!
Hos quoties virtus suadebat carpere, carpsit:
Si quis erat dignus praemia ferre, tulit.

---

Daniel Georg Morhof, Opera poetica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/morhofpoemata_1.xml.
