# Opera poetica 3.3.31.45-76

Daniel Georg Morhof, Opera poetica, MANES., LIBER III., IN OBITUM VIRI CLARISSIMI JOHANNIS PETRI TITII, AD FILIUM FRIDERICVM DANIELEM., lines 3.3.31.45-3.3.31.76. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/3.3.31.45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/3.3.31.45

Virtutum quoties animosae exempla Juventae,
Sparsa per annales Graja, Latina dedit!
Si verbis ornanda, nec hic facundia TullI
Defuit, aut priscae copia promta lyrae.
Haec fuerant illi, nobis granaria, doctis
Conferre in cumeras utiliora suas.
Sic tua non siccis virtus memoratur ocellis,
Ut spectata domi, sic celebrata foris,
Luxit enim raptum sibi culta Silesia sidus,
Sideribus toties orba sed illa suis.
Quas Tibi viventi vidisti crescere laurus,
Hae quoque nunc alibi post tua fata virent,
Post tot compositos, illustria nomina, Amicos:
SCHEFERVM, HEINSIADEN, GRONOVIVMQVE Patrem.
Hi Tibi vixerunt, illisque superstes obisti:
Nunc tua, qui restant, o Bone, terga premunt,
Doctorum quam parca seges! sed et illa recedens
Tecum et cum seclo nunc fugiente fugit.
Tu vero Patrii dignissime nominis heres,
O Patriae, o Charitum, Pieridumque decus,
Sume animos FRIDERICE! Tui memorem esse Parentis
Te decet: hunc orbi redde suisque Virum.
Excute victuras, monumenta perennia, chartas.
His lucem (cura est haec tua) redde novam:
Nam potes, et pietas supremum poscit honorem.
Ni facies, populi diceris ore reus.
Publica nam lucri, nam damni publica causa est.
Hoc pudor avertat; suadeat illud amor.
Denique simens est, qua docti vivimus; omne
Mentis opus vitae causa perennis erit.
A Patre vita Tibi est; Patri dabis, utque ope vivis
Illius; ille tua nunc redivivus erit.

---

Daniel Georg Morhof, Opera poetica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/morhofpoemata_1.xml.
