# Opera poetica 3.3.33

Daniel Georg Morhof, Opera poetica, MANES., LIBER III., AD PETRVM ARPENIVM, Conjugi justa persolventem.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/3.3.33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/3.3.33

ARPENI (nam Tetristi nunc voce lacesso,
Cui mens tam subito tota dolore stupet.)
O quam non ridet tibi formossissimus annus!
Quam tristes tibi eunt et sine luce dies!
O quam ferali prodit Tibi sidere Majus,
Inque tuos nocuo depluit igne toros!
Ille rosis non jam redimitus tempora Majus,
Sed nigra signans heu tibi fronte dies.
Et gemina ille quidem gemino igne praeivit amoris
Pignora, sed gemini signa futura mali.
Unica laetitiae; gemina est tibi causa dolendi.
Illa levis, gravis haec, utraque nata Deo.
Sed tamen haec aequa fuerit tibi mente ferenda,
Nec tam causa gravis, quam tibi visa fuit.
Quae simplum reddit, sua, quanquam bina reposcens,
Abstulit illa minus dextera, plura dedit.

---

Daniel Georg Morhof, Opera poetica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/morhofpoemata_1.xml.
