Latin
MANES., LIBER III., IN MATHIAM BVRCHARDVM, Cui mensis Augustus et idem pene dies, vitae initium
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 3.3.34
Unproofread scanNot analysed yet
QUae genitum afflavit pia sidere Virgo benigno,
Seu fuit Eusebie, seu fuit illa Themis:
(Nam si vera fides, hoc prodiit utraque caeli
Cardine, et hac iterum sede recepta fuit:)
Molle Tibi ingenium et teneros Pietatis amores
Inspirat Puero conciliatque Viro.
Hinc quoque (siderei norunt haec omnia vates:0
Conspicuum sacro cinxit honore caput,
Nunc Te sedl toties revolutis orbibus illa
Evocat in sedes, quas tenet ipsa, suas.
Ducite ab orbe domum pia sidera ducite Daphnin:
Siderea trahit ad se DEUS ipse via;
Ducite ab orbe domum pia sidera: Sidus ad illum
Siderea solem debuit ire via.