# Opera poetica 3.3.34

Daniel Georg Morhof, Opera poetica, MANES., LIBER III., IN MATHIAM BVRCHARDVM, Cui mensis Augustus et idem pene dies, vitae initium. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/3.3.34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/3.3.34

QUae genitum afflavit pia sidere Virgo benigno,
Seu fuit Eusebie, seu fuit illa Themis:
(Nam si vera fides, hoc prodiit utraque caeli
Cardine, et hac iterum sede recepta fuit:)
Molle Tibi ingenium et teneros Pietatis amores
Inspirat Puero conciliatque Viro.
Hinc quoque (siderei norunt haec omnia vates:0
Conspicuum sacro cinxit honore caput,
Nunc Te sedl toties revolutis orbibus illa
Evocat in sedes, quas tenet ipsa, suas.
Ducite ab orbe domum pia sidera ducite Daphnin:
Siderea trahit ad se DEUS ipse via;
Ducite ab orbe domum pia sidera: Sidus ad illum
Siderea solem debuit ire via.

---

Daniel Georg Morhof, Opera poetica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/morhofpoemata_1.xml.
