# Opera poetica 3.3.4

Daniel Georg Morhof, Opera poetica, MANES., LIBER III., AD INCLUTAM CEDANENSIUM REMPUBLICAM. De Morte VINCENTII FABRICII.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/3.3.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/3.3.4

MAgna Parens, GEANUM, toto quae dividis orbe
Nomen et immenso tendis ad astra gradu.
Urbs augusta, potens opibus, Musisque benigna,
Laudibus o major, major et invidia.
FABRICII vah quanta tui jactura! quis iste,
Pectora qui tot agit, tot premit ora dolor1
Sarmaticam solers orator missus ad aulam
Immoritur curis, quam bonus ille! tuis.
Quanta erathaec pietas, quae gloria! quantaque damna
Hic sentit populus, quanta Senatus habet.
Quo minus ille tuus (nam Te non ille Parente
Natus) eo magis hic se probat esse tuum.
Non fuit ille suus, fuit aut alienus; at unus
Integer et totus nunc fuit ille tuus.
Ut nunquam sese in partes abiisse probaret,
In partes totus solvitur ille suas.
Debita dumque Tibi, Naturae et debita solvit,
Et quam non animam debuit, ille dedit.
FABRICIO quam multa tuo, ditissima, debes!
Magnum hoc, quod nescis solvere, nomen habes.
Redde animam, vivat per te tuus ille superstes,
Da nomen, tua quod vincere secla queat.
Quis neget aequa? Tuo hic in munere mortuus: Ergo
Munere nunc vivat mortuus ille tuo.

---

Daniel Georg Morhof, Opera poetica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/morhofpoemata_1.xml.
