Latin
MANES., LIBER III., In ELIAM MULLERUM, LL. Canditat.
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 3.3.42
Unproofread scanNot analysed yet
SIc ergo mediae, MULLERE, in flore juventae
Peris acerbo raptus eheu! funere?
Sic tibi febriles populantur pectora flammae,
Ignesque pulcros mentis exstinguunt bonae?
Nec sibi Te CIMBRI potuere MACHAONIS artes
Servare patriaeque nomen optimum?
Non tuus ille fuit, quo nunc cadis, Optime, morbus,
Communis omnes ille morbus occupat.
Totus enim misere febricitat orbis, et omnis
Fortuna nostra vitaque aestuaria est.
Heic in fermento toti sumus, undique nostris
Sanguis tumultuatur in praecordiis.
Alternis redeunt frigus calor intervallis,
Fluxaeque nobis sunt vicisitudines.
Pectora jam Scythico stringuntur frigore, totus
Tremiscit Orbis, languet, horret, oscitat.
Torpet amor justi fibrisque gelascit in ipsis
Pietas, honestas, candor, integritas, fides.
Hinc sua concutiunt omnes friguscula, magnis
Affectuuni locum datura incendiis.
Irarum Aetnaeos intus succendimus ignes,
Dici cor officina Cyclopum potest.
Heic Stygio nova tela Jovi fabricamus et arma
Nostrum furentes expedimus in caput.
Intima jam Paphiae consumunt viscera taedae,
Totique fomites sumus libidinum.
Si cinis omnis homo est, cineri ne crede doloso:
Nam semper ignes ille suppostos tegit.
Jamque laboranti subeunt deliria seclo,
Et coeca somniantium phantasmata.
Ergo fatiscentis cepisti taedia mundi
Febriculosoque eripis te saeculo,
Itaque suis quondam peritura haec omnia flammis
Post terga linquis et mala haec flagrantia.
Et dum febrili corpus tibi carpitur aestu,
Excedis, incensis ut hospes aedibus.
Frigida ferales cum mors exstinxerit ignes.
MULLERE, solo nunc cales totus DEO.