Latin · Elegiac couplet
MANES., LIBER III., In JACOBUM HENRICUM GUDIUM, J. U. Candidat.
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 3.3.48
Unproofread scanNot analysed yet
OBONE, nam quo Te potius cognomine, GUDI,
Quod gentile Tibi fata dedere, vocem?
Tu quoque nunc properas scelerat excedere terra?
Tu quoque pollutum deseris hospitium?
Te quid enim teneat? quid fata moretur acerba?
Plena malis hic sunt omnia, plena dolis.
Exulat hic pietas, animis excessit honestas,
Jusque datum sceleri est: nil tua jura valent.
Vive Deo felix, oblitus vive malarum
Quas vita haec curas, quas malus orbis habet.
In superis habitat Virtus, Patria illa bonorum est.
Has Tibi Tu sedes, haec, BONE, regna tenes.
Non Tibi nunc lessus lamentaque tristia fundam;
Quin dicam potius nunc BONA VERBA BONO.