Latin
MANES., LIBER III., AD Nobilissimum et Amplissimum VIRUM NICOLAUM HEINSIUM DAN. F. Ut MANIBUS
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 3.3.5
Unproofread scanNot analysed yet
HEinsiade, Vatum Batavorum summa, sed una
Gloria, quem Phoebum patria terra colit.
Heinsiade, veteris vindex certissime secli,
Heinsiade, numeris non temerande meis.
Seu tibi Regales dispungunt otia curae,
Seu fovet in mulli Calliopeja sinu,
Improba, feralis, nigrantibus horrida pennis
Auribus allapsa est praefica fama meis.
Cujus verba tibi refero, sed ferrea, sed quae
Excutiant capiti laurea serta tuo.
Ille tibi quondam fraterno junctus amore,
Et tecum Clariis advena tinctus aquis,
Ille tuis quondam non ultima gloria Belgis,
Teutoniae summum, judice Patre, decus,
Ille tuis dictus toties totiesque Camenis,
Ille tui praeco nominis, ille Tuus,
FABRICIVS tuus ille (quid heu, quid Fama minaris?
FABRICIVS (titubant heu mala verba!) fuit.
Ergo fuit Tuus ille, fuit, vixitque. Sed ista
Quis dicet digna funera voce dolor?
Quis gracili tantas aequaret carmine laudes,
Quae strepitum tenuis non meruere lyrae?
Hos ego do lessus (si quis tamen hos quoque, si quis
Aut legit, aut tanto Nomine digna putat.)
Sed dixi tamen has Vates inglorius umbras.
Non ego, non culpam deprecor ipse meam.
Namque tuos, Heinsi, carisima funera lessus,
Poscunt, et cineres hos puto velle pios.
Forsan et Heinsiacas praesentit amica Camenas,
Et correpta tuis subsilit umbra modis.
Forsitan (Eurydices memorant ea fata Poetae)
Orphea poteras hanc revocare lyra.
Siiuvit genio quondam nascentis Amici.
Et libasse merum et thure litasse sacro:
Sique tuam quondam celebravit carmine lucem
Natali dicens optima verba tuo:
Extremum quoque nunc morienti munus amico
Redde, nec aeterni differ honoris opus.
Heinsiaco poterit lessu tuus ille renasci,
Qui natalitii carminis instar erit.
Qui potes ergo, istos digno dic carmine Manes:
Me pudet in tanto funere posse loqui.
Cumque velis, facies (quis enim te velle negaret?)
Me pudet in tanto funere velle loqui.