Latin
MANES., LIBER III., In ERICUM MAURITIUM, Vice-Cancellarium.
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 3.3.50
Unproofread scanNot analysed yet
GRandaeve Nestor, Principumque tot decus,
Regisque, MAURITI, columna Maximi,
Ergo relinquis hoc fugisque saeculum,
Pertaesus orbis improbi, praeposteri,
Satur laborum et tot vicissitudinum.
Queis hic rotamur obruti tot fluctibus,
Felicitate maxima miserrimi.
Crucisque semper Candidati splendidae,
Honorum in ipso maximorum culmine?
Jam spernis illa, quae suo in larario
Idola adorat orbis, et Dolopum dolos
Vafros Sinones, ac Ulysses duplices,
Tricasque post tot et maeandros litium
Tuae vel Heraclite, vel Democrite
Scenae, quietus hoc jaces terrae sinu;
Sed patrio mentem redonas aetheri.
Nos publico dolemus ereptum bono,
Sanctumque votis hoc reposcimus caput,
Sed irritis, nihilque conducentibus;
Atipse nostras damnat et ridet preces,
Injusta qui lamenta nobis objicit:
Cum nulla sit jactura, et heredem suum
Sibi superstes orbi literario
Patriaeque leget, quo nihil majus daret,
ERICVM, et isto semet ipsum in Nomine.
ERgo post varios tandem ultima surgit honores,
Quae Te, MAVRITI, gloria tollat humo:
Prima Tibi orandis ducuntur tempora causis:
Inde Senatorem patria terra vocat.
Diceris hinc Consul: Plonensem dirigis aulam,
Consiliisque jubet Cimbria adesse suis.
Extremum est a Rege decus, quo, majus ut esset,
Denique dat summus munera summa Deus.