# Opera poetica 3.3.55

Daniel Georg Morhof, Opera poetica, MANES., LIBER III., MICHAELI FREVDIO, ex obitu ANGELAE Bendschneiders: secundum Viduo, dolore suum. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/3.3.55
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/3.3.55

OStendit certos, FREVDI, tibi prima penates
WISMARIA, et primos condidit illa toros.
Qui laeti fulsere dies, mutantur in atros:
Prima toris rapta conjuge plaga venit.
Altera desertos subit ornatura penates,
Uxor, et hinc sedes Tecum adit illa novas.
Nec tamen heic vultus monstrat fortuna benignos:
LVBECAM, sed ut hinc exeat, illa venit.
Quam Tibi dividitur vicibus fortuna sinistris!
Ut Tibi res, ut spes fractior usque tua est!
Altera nunc animae rapitur pars: altera rapta est,
Quae Tibi bis viduo pars manet ergo tui?

---

Daniel Georg Morhof, Opera poetica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/morhofpoemata_1.xml.
