# Opera poetica 3.3.7

Daniel Georg Morhof, Opera poetica, MANES., LIBER III., AD ERICVM MAVRITIVM, JCtum, Post Conjugis excessum FRATRIS OBITVM PLORANTEM.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/3.3.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/3.3.7

ERgo tuis aliquid lacrimis, o AMICE, relictum,
Et tantis credam te superesse malis?
An poteras istos miser heu! sperare dolores,
Quos animae fecit pars tibi rapta tuae?
Fleverunt Charites, fractos Amor abdidit arcus,
Pullaque tum funus duncere visa Venus.
Adstitit Aonidum jam tristior ordo Sororum.
Exequias Virtus ivit et ipsa suas.
Indoluere suis sero, pia Numina fatis.
Damnavit rigidas Atropos ipsa color.
At, tuus ex oculis quia se subduxit ocellus,
Lux invisa tibi fulsit et ipsa dies.
Fugit et ipsa tibi lux et tua vita recesfit,
Et velut in media morre relictus agis,
Quot periere tibi, quam pulchro in corpore! dotes,
Castus amor, vera cum pietate fides!
Penelopes huic mens Helenes in corpore vixit,
Et fuit ipsa tibi, sed sine labe, Venus.
Sed fuit illa. Tibi durum meminisse relictum est.
Torquebant viduos gaudia rapta toros.
Hinc tibi perpetui carpebant pectora luctus,
Vixque tui compos, vix tibi notus eras.
Heu quoties profugam per inania vota reposcens
MAGDALIN exangui decolor ore sonas;
Nec curant surdi lamenta imbellia manes,
Nec stetit ante oculos dulcis imago tuos.
Nec velles superesse tuae, qua nempe sepulta,
Plus jam dimidia parte sepultus eras.
An tantis credas quid posse doloribus addi?
Jam novus afflictum macerat iste dolor.
Nam tibi dum crudo plenum stat sanguine vulnus,
Fraterno ecce! novum vulnere vulnus hiat.
Conficeris gemini infelix sub verbere fati,
Dumque tot in partes carperis, ipse peris.
Ac poterant animi (neque enim de rupibus orti)
Herculei genino succubuisse malo.
Non mea non tantos solentur carmina luctus:
Sanaturque novo forte dolore dolor.
At nos haec uno solabimur omnia voto:
SERVAIE HOC NOBIS o PIA FATA CAPUT!

---

Daniel Georg Morhof, Opera poetica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/morhofpoemata_1.xml.
