Latin
PRIMITIAE PARNASSI KILONIENSIS.
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 4-4
Unproofread scanNot analysed yet
NEstoris haec cimbri Cyneaeque potentis imago,
Quae sibi par soli solaque imago sui.
Maximus hic major spectetur ut omnibus Heros,
Consiliis condit nunc Helicona suis.
Mons petit astra, petit cum Principe Praeses, et iste
Patronus Musis dicitur, ille Pater.
EN Tibi MVSAEVM! satis est dixisse! sub ista
Fronte, quod in docto discitur orbe, latet.
Musae in MVSAEO, MVSAEVS spirat in istis,
Vel genitum Musis vel genuisse puta.
HAec est MVSAEI, summi MVSAEVS imago
Principis, et Princeps noster imago Dei.
Lux varie reflexa micat. Si DVX tibi solem
Fecerit, haec capiens lumina sidus erit.
PAx Musas aeterna regit, Pax optima rerum.
Hanc Matrem nostram dicimus atque Deam.
Hac ita STANTE, salus firmo stat publica talo,
Nec quos fert fructus Martia sica metet.
Perpetuus gestat de Palladis arbore frondes:
Juncta tamen Paci Pallas inermis erit.
Laeva tenet clypeum, titulum cui C. imber A. pollo
Fecit, et hoc dici Pax cataphracta potest.
STat Liber aeternus. Stabit, licet irruat orbis,
Quadrato perstant omnia firma libro.
Crux infixa libro, cui addita spina, docebit
Per fpinas caelum scandere perque cruces.
INsistit Librae gladius regaleque sceptrum.
Nam gladius sceptro jure satelles adest.
His vicina notat jungi debere corona.
Libraque momentis ponderat illa suis.
SCeptra damus Medico, nostrae dominantia Vitae,
Queis animos orco subtrahat atque neci.
Sed quia Vita brevis Medicis; Ars longior: hinc fit,
Ne vita haec nobis longa sit, arte brevi.