# Opera poetica 4-6

Daniel Georg Morhof, Opera poetica, PRIMITIAE PARNASSI KILONIENSIS.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/4-6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/4-6

ACcipe nunc sacras, Phoebeia munera, laurus,
Accipe, quos ramos Strenia Diva dabit,
Accipe, docta cohors, Musarum nata sub umbris
Germina, quas Strenas Strenuus omnis amat.
Ergo, uti genua virent (namque optima ducitur aetas)
Aeterny vireant tempora fronde Tibi.
SUrgite Parnasso nova surgite Saecula nostro!
Sed nos haec frustra vota precesque damus.
Ipse dat auspicium PRINCEPS, Sol noster, Apollo,
Ipse novos annos et nova secla facit.
OMnia qui dederat, quae restant munera Vati?
Quod superest, capiat prodigus iste NIHIL.
Ipsa quidem Nihili est Musa., et nil possidet ipsa,
E Nihilo tamen haec munera magna dedit.
Possideat mea Musa Nihil; Tu, Nominis instar,
E nihilo PRINCEPS Omnia SUMME facis.

---

Daniel Georg Morhof, Opera poetica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/morhofpoemata_1.xml.
