# Opera poetica 4-7

Daniel Georg Morhof, Opera poetica, PRIMITIAE PARNASSI KILONIENSIS.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/4-7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/4-7

QUem modo Chalcographus signarat in aere videndum,
Quemque niger potuit pingere carbo Ducem,
Is nunc cognato nobis se pinxit in auro,
Et jam thesauros hic mihi carbo dediet.
Nunc solidum nobis aes commutatur in aurum,
Chemicaque Ars nostro nunc patet ista Duci.
Ergo suo quia nunc nobis Dux magnus in auro est,
Nos erimus magni semper in aere Ducis.
OMnia qui dederam pro Strenae munere Vates,
Quae Dux jam tenet, et non habet ipse, dedit,
Omnia quo Vati Dux redderet omnia danti,
Sese ipsum Vati reddidit ille suo.
AUreus effigie est Princeps dignissimus aurea
Sed sola haec fundi Principis arte potest.
Aureus hic Princeps per Te populoque sibique,
Et per Te nobis aureus ille fuit.
Effigie nam pro nostra, quam finximus, istam
Principis effigies viva dat effigiem.

---

Daniel Georg Morhof, Opera poetica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/morhofpoemata_1.xml.
