Latin
PRIMITIAE PARNASSI KILONIENSIS., Ad Reverendissimum et Serenissimum Principem ac dominum, DOMINVM CHRISTIANVM
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 4.2
Unproofread scanNot analysed yet
TELEGEM, DVX MAGNE, voco. Lex vivatuorum es,
Et PRINCFPS isto nomine SVMMVS eris.
Quod corpus sine mente, quod est sine lumine mundus:
Id populus foret, id Rex sine Lege foret.
Quem Regem vocitas, hac Regem Lege vocabis,
Lex regat ut Regem, Rex regat inde gregem.
Et Rex sit Legi, Regi Lex consona: mutus
Rex sine Lege foret, Lex sine Rege foret.
majestas in Lege sedet: si demseris illam,
Lex sine Lege foret, Rex sine Rege foret.
Te LEX: Tu LEGEM formas, dicique mereris
LEX, LVX, DVX, Populi MENSQVE SALVSQVE tui.