# Opera poetica 4.22

Daniel Georg Morhof, Opera poetica, PRIMITIAE PARNASSI KILONIENSIS., In effigiem Legati et Commissarii Caesarei Per - Illustris et Excellentissimi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/4.22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/4.22

PRincipis hic oculus, per quem Patriaeque sibique
Prospicit, hoc Princeps maximus ore sonat,
Pectore in hoc spirat, manibus movet, auribus audit,
Publicaque his humeris, hoc pede fixa salus.
Non modo Kielmanni faciem hic et Praesidis ora
Sed Ducis os, oculos, Pectora picta vides.
Scilicet illustri praesens in Praeside Princeps,
Inque suo praesens Principe Praeses erit.
Summaque si Princeps, quae dirigit omnia mens est,
Hunc menti mentem dixeris esse suae.

---

Daniel Georg Morhof, Opera poetica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/morhofpoemata_1.xml.
