Latin · Elegiac couplet
PRIMITIAE PARNASSI KILONIENSIS., STRENAE In ipsa Novi Anni CIO IOC LXVI. festivitate Novae et Perillustri
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 4.33
Unproofread scanNot analysed yet
DUm Srenas pro more damus, Tu, Maxime, nobis
Princeps, Principium, et Vatis Apollo tui.
Quid dabimus Domino, qui possidet omnia solus?
Nam qui nos habet, hic omnia nostra tenet.
Accipe, quae tua sunt: dareque Omnia possumus omnes:
Sed, nisi Tu dederis Omnia, nemo dabit.
Quicquid fonte tuo venit, id tibi reddimus omne.
Hoc uno largi possumus esse modo.
Tu Pater es: Quicquid proles tua forte peculI
Possidet, id grata redditur omne manu.
Omnia jure damus: namque in Te vivimus omnes,
Mensque tuis membris unaque tetaque ades.
Omnia jure damus: totus Tibi volvitur Orbis,
Et caelum ac tellus omnis in aere tuo est.
Omnia habe, et quod in omnibus Omnia, Numen Imago
Ejus, et in nobis omnibus OMNIA eris.