Latin · Elegiac couplet
PRIMITIAE PARNASSI KILONIENSIS., THEOLOGIS Sub auspicium Anni Summum Finem.
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 4.35
Unproofread scanNot analysed yet
DEnt alii gemmas, multa auri pondera donent,
Munera milla ferant, mille talenta ferant,
Dant pro parte tamen: sed ego majora daturus
Donantem vobis omnis dono DEUM.
Mille trahant alii Votorum syrmata; at uno
Vivatur voto, queis placet una salus.
Nulla ego vota dabo; mage supra vota feramur
Omnia, nec voto tunc opus esse puto.
Non precor auspicium felix; sed praefero Finem.
Hinc summum Pietas colligit auspicium.