Latin · Elegiac couplet
PRIMITIAE PARNASSI KILONIENSIS., PEGASUS PRO STRENA Perillustri et Excellentissimo Domino, DN. JOHANNI ADOLPHO
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 4.47
Unproofread scanNot analysed yet
MAXIME, quem magno compello nomine, PRAESES,
Qui magno majus nomine munus obis.
Quae Tibi, dum magnum Sol circumvolvitur annum,
Munera, quas Strenas, quae Tibi vota feram?
Nil Tibi cum votis, qui vota per omnia vitam
Ducis, quique supra vivere vota potes.
Non tanti novus annus erit, tempusque minutum,
Ut voti quaedam pars queat esse tui.
Nil tibi decedit, cum vota emensus et annos
Crescere nunc videas tot nova secla Tibi.
Munera si Tibi danda, Tui Tibi porrigo vatis
Pectora, nos certe munera nostra sumus.
Ergo fatigatam laxabo in Carmina venam,
Ac omnes (dixi) monte movebo Deas.
Pocula (clamabam) date pocula plena Camenae!
Pocula Pegaseo plena liquorc fluant!
Sic Phoebum infusis haustisque laceso culullis,
Proque salute simul scribo biboque tua.
Crapula sic Vatem et vertigo Poetica totum
Occupat, et nimius comprimit ora stupor.
Non manus officium fecit, non humida lingua,
Instabili titubat ebria Musa pede.
Ergo aegre tandem vestigia lubrica firmat,
Et jam Pierio se male credit Equo.
Sessorem non ille feret, non audit habenas.
Non ea dignus eques terga vel ora premo.
Serpit humi mea vix equitans in arundine longa
Musa, et votivos dat pedes ipsa pedes.
Involet in laudes, cui Pegasus altior hinnit:
Vix pedibus queo nunc in decus ire tuum.
Sique meo didici metiri me pede, non Te
Immensum pedibus metior et numeris.
Non Equus, aut titulus Vatem satis ornat equestris,
Qui pedibus tantum carpere novit iter.
Saepe quidem Vates, si judicet ista Palaemon,
Estvitula dignus, non quoque dignus equo.
Vix est, qui tanto se jactet nomine, ni fors
Auratus fieri qui velit, adsit Eques.
Te sacer ornet Equus: dono Tu dignus equestri.
Pegason, o Equitum gloria summa, tene.
Hunc Tibi Parnassus summusque dicavit Apollo.
Hanc Tu nunc Strenam, VIR cape SUMME, sacram.
Sic Equitis geminatur honos, illustrior audir,
Martis Equis quisquis Pegason addit Eques,
Aeternis Famae Te Pagasus evehet alis.
Sol radiis pinget, quod pede verris iter.
Dumque alis putrem tantum quatit ungula campum;
Alipes hic Tecum sidera calcat Equus.