Latin · Elegiac couplet
PRIMITIAE PARNASSI KILONIENSIS., PROGRAMMA Quo ad Artem Epigmmmaticam publice docendam invitabat.
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 4.53
Unproofread scanNot analysed yet
HUc ades, Aoniis studiis operata juventus,
Spargo salem, Samio munera grata seni.
Non dabo nunc fatuas fabrorum prandia betas,
Crambenve insipidam terque quaterque coquam.
Addo salem, ut possit cibus ille movere salivam,
Addo piper bilem ut forte movere queat.
Dulces Castalii dant taedia fluminis undae.
Absque sale insipidum, credite, nectar erit.
Quae nobis quondam manavit dulcibus undis,
Nunc eadem falso vena liquore fluet.
Ni sale conditur, praecox non durat in aevum
Pagina, sed putri carpitur illa situ.
Qui si defuerit, sal samentarius addet
Prodigus, atque suo condiet inde sale.
Scilicet, ut rerum tria sunt primordia, Salque
Non minimum Chymicis, nec leve nomen habet.
Sic quoque sublimis salis est in carmine Virtus.
Candidus ille tamen, non erit ille niger.
Quod si Mercurius per metra volatilis errat,
Tu solidum, ut possis figere, junge salem.
Spargo sales, pro mulsis erit. Tuque inde Juventus
Ut sapias Carmen, si spais, adde salem.