# Opera poetica 4.59

Daniel Georg Morhof, Opera poetica, PRIMITIAE PARNASSI KILONIENSIS., AD VIRVM Admodum Reverendum et Amplissimum DOMINVM MATTHIAM WASMUTHIUM S. S. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/4.59
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/4.59

NAscere et Augustis imple conatibus orbem,
Per tot seclorum vota petite Liber!
Incipe, Wasmuthi, nostro nova nomina seclo
Condere, et iste tuo nomine crescat honos!
Tu quod Judaeos, Judaeorumque Magistros,
Quodque fugit doctos hactenus, omne doces.
Tu Linguae secreta sacrae rimaris, et unus,
Perdita quae totus credidit Orbis, habes.
Tu sacer aeterni numeras mysteria Verbi
Euclio, nec minimum jota perire sinis.
Aeterni quisquis corruptum dixerit Album
Praetoris, docta vapulat ille manu.
Divinae micuere faces, tenebrasque per omnes
Duxerunt animi sidera pulcra tui.
Tuque per anfractus omnes per et horrida tesqua
Ducentem sequeris, qua praeit ille, Deum.
Sternitur ergo Tibi via sentibus obsita quondam,
Et raro per tot saecula pressa pede.
Haec Te non falso deducit semita gressu,
Hanc alius fidus ductor inire jubes.
Prima operi Varnus dedit incunabula: sed nunc
Occupat aeternum cimbria sola decus.
Heic, Pindo nascente novo, nova nata Sionis
Gloria, et his Orbem sedibus acta subit.
Jamque ipsum noster Septentrio provocat Austrum,
Et nova sub Borea nunc Cynosura micat.
Immigrat nostros Judaea novissima fines,
Isteque Jordanem parturit Oceanus.
At tibi quam multae chartas hausere liturae!
Quam sudata Tibi pagina multa fuit!
Nulla dies quondam sine linea abibat Apelli;
Nulla sine his punctis Noxque Diesque Tibi.
Omnis in his punctis tibi vertitur Orbis, et istis
In punctis punctum temporis omne teris.
Sic Tu continuis metiris tempora punctis,
Perque tot haec annos linea ducta fuit.
Sic magnum formanti tibi puncta voluminis orbem,
Punctaque dispungunt Otia nulla Tibi.
Vertitur his punctis rerum tibi cardo sacrarum.
Quisquis es, his punctis crede latere Deum.
Heic tibi procedunt sacri longo ordine Reges,
Et Reges sequitur tota caterva suos.
Heic tua regna vides, illa dominaris in aula,
Et supra Reges regia sceptra geris.
Quae pacata Tibi, jam sacro milite turget
Pagina, quem pugnis destinet illa sacris.
Comparent ad signa Duces Tibi Commata, Puncta,
Queis caesim punctim bella diserta geras.
Regibus his, Ducibus, turbaque satellite tutus
Improba Livoris spernere tela potes.
Sic cum melle tibi stimuli junguntur acuti,
Armat caelestes haec Tibi spina Rosas.
Gratulor his punctis, Accentibus accino vestris:
Doctor ab his minimis tu mihi magnus eris.
Magnus ab his punctis famae Tibi ducitur orbis.
Iste per hos apices crescet honoris apex.
Nulla Tibi expungent divina haec saecula puncta,
Hisque super punctis omnia puncta feres.

---

Daniel Georg Morhof, Opera poetica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/morhofpoemata_1.xml.
