Latin · Elegiac couplet
PRIMITIAE PARNASSI KILONIENSIS., Ad S. S. ROM. CAES. MAJEST. LEGATUM ET COMMISSARIUM Perillustrem et
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 4.6
Unproofread scanNot analysed yet
MAXIME, cui totam se Cimbria mancipat, HEROS
Aeterna Famae nunc celebrande tuba.
Cujus ab auspiciis coepit fortuna renasci
Cimbrica, et Atlantem quem vocat illa suum.
Non satis est Themidem patriis, Te PRAESIDE, terris
Restitui, et caelo pignora tanta dari:
Te curante, sacris surgunt nova saecula Musis,
Totque trahis famulas post tua terga Deas.
Otia Tu, Tu regna paras, Tu seeptra Jovemque
Concilias, tuta Tu statione locas.
Scilicet aeternum dabit hinc Tibi Cimbria Nomen,
Aeternum quia Te nunc duce nomen habet.
Per Te nunc Musa, et Tua vivit fama per illam,
Dumque vetas illam, Te vetat illa mori.
Perpetuis scribent Te saecula postuma fastis,
Postque tuum statuent nomina tanta Ducem.
Nunc quoque Caesareos Te disci interprete sensus
Fas erat, ac opus hoc, Te moderante, geri.
CAESARIS atque DUCIS re nunc interpres in una
CAESARE digna sonas, PRINCIPE digna facis.
Tu Jovis ales ades, qui vocum FULMINA portat:
Sed quae Castalii fluminis imbre madent.
Te tradente, sacras tractabit Phoebus habenas,
Te praeunte, novos pandit Apollo choros.
Dux noster caput est: capitis KIELMANNUS ocellus.
Hinc oculos recipit Cimbria nostra novos.
Qui DUCIS est oculus, nunc magni CAESARIS os est,
Inde videndo patens; hincque loquendo potens.
KIELMANNUS loquitur dispensat cetera PRINCEPS.
CAESARIS ille os est: CAESARIS hic manus est.