Latin
AUTOSCHEDIASMATA POETICA., AD PHOSPHORUM CIMBRICUM, ILLUSTREM ET EXCELLENTISSIMUM DOMINUM JOHANNEM ADOLPHUM
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 5.1
Unproofread scanNot analysed yet
TYchopolin Sol Cimber adit, sectatur amores;
Praecedis Solem, Phosphore magne, tuum.
Hic subit atque tui vestigia sideris urget,
Et Dux auspiciis ducitur ipse tuis.
Qua graderis, volucrum sequitur chorus omnis Amorum,
Augustumque premit turba minuta latus:
Cumque via possit falli grex coecus in ista,
Luminibus credit, Phosphore et Arge, tuis:
Cumque sit et mutus, tanto se consecrat Ori,
Quo Charis ipsa sedet, Suadaque blanda sonat.
Exoras ergo Danicos Orator amores.
Te Duce se Phoebo, Phosphore, jungit Eos,
Quae media septem surgens de nocte trionum
Ducitur in tantos, Te praeeunte, toros.
Tu Cimbris Hymenaeus eras. has, Phosphore, solas noctem
Tu soli poteras supposuisse faces.
Phosphore sparge diem! blandam quin, Hespere,
Pande novoque tuas nomine sparge faces!
Hespere, sic Soli dulces offunde tenebras!
Sic nobis seros, Phosphore, conde dies!
Et mansura tibi taedis nascentur ab istis
Lumina, cumque tuo Sole perennis eris,
Phosphoron ecce suum Te Cimbria tota salutat,
Summe Vir, et Cimbris vox sonat una tuis:
Dux noster caput est: Capitis Kielmannus ocellus.
Hunc oculum voluit Dux in amore ducem.