Latin · Elegiac couplet
AUTOSCHEDIASMATA POETICA., Ad eundem Commentarium de Re Navali denuo editurum.
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 5.15
Unproofread scanNot analysed yet
ERgo iterum vastum remis velisque subibis
Aequor et antiquas, o Palinure, vias,
Adque tuas iterum te damnature triremes
Jam famae perges velificare tuae?
Jam tibi jam navis ventis delata secundis
Ivit: at o faciles vos maris este Dei!
Fallor? an ipsa vias laeta tibi fronte secundat,
Quae fuit aequoreis fluctibus orta Venus.
Non tibi vel scopuli quatient fluctusve carinas,
Vel tibi naufragium saeva minatur hiems.
Perpetuo septem lucebunt igne triones;
Plena Tibi Borea vela favente tument.
His secura suo tua navigat aequore fama
Auspiciis, portu non caritura suo.
Ast ego (nam possum vates) tibi spondeo caelos,
Atque locum, puppis quo Pagasaea micat,
Ut Borei, quae nunc exit de cardine mundi,
Occupet extremos mox cita fama notos.
Interea plenis dum ferris navita velis,
Exiguam patere hanc ad latus ire scapham.