Latin · Elegiac couplet
AUTOSCHEDIASMATA POETICA., Adeundem Excusat moram promissi Carminis.
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 5.8
Unproofread scanNot analysed yet
TOrpebant Vati resides in pectorevenae,
Quoque riget mare nunc, hae riguere gelu,
Cum staret mihi vena, pedesque negaret Apollo,
Promisis potui non ego stare meis:
Est tamen et frustra est per vota vocatus Apollo:
Fer pedibus, dixi, fer, Pataraee, manus.
Est tamen est precibus demum exoratus Apollo,
Et Medicam Vati fert Pataraeus opem.
Hic magni pulcras artes imitatus alumni
Siphonem venis admovet ipse meis,
Castaliosque illis latices instillat, et hinc est:
Quod facili rursus carmine vena fluat.