Latin
HORAE SUBSECIVAE POETICAE., AD PHOEBUM.
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 6.1.1
Unproofread scanNot analysed yet
ILLVSTRI VIRO, CONSTANTINO HUGENIO, Equiti, Zulichemi et Zeelhemi Toparchae, Celsissimo Principi Auriaco a Consiliis secretioribus. QUotiescumque apud animum meum reputo: (facio autem quam saepissime) quam mihi jucunda fuerit, ante ipsum annum, tum in Belgio, tum in Anglia tecum conversatio; toties inter praecipuos itineris mei fructus eam numerare soleo, ac eo quidem nomine vebementer mihi gratulari. Quanquam enim jam tum puero magni tui nominis fama e scriptis argutissimis innotuisset; propius tamen tantas venerari virtutes maximae fuit voluptati. Erant praeeerea tot luculenta tui favoris adversus me argumenta: ut cum in in animum ea mibi re voco, non possim quin me Tibi profitear de vinctissimum; ac aliquas etiam mihi, inter Grotios, Heinsios, Barlaeos At quantos viros! in tanto nomien efferendo, vel tribuam, vel rapiam certe partes. Quod, quanquam per ingenii tenuitatem facere decore nequeam; faciam tamen: ac ferenda Tibi profecto est, inter tot olores Belgas, ad medium solem cant illans cicada. Cum vero nihil ad manus mibi sit, quod tanto viro dignum videri queat; pro tempore tamen offeram, quod me …in venisse munus existimavi: Horas scilicet subsecivas Poeticas. Quo nomine complector Carmina quaedam mea, quae vel impetu stimulante sponte fusa; vel ab amicis impetrata; aut importunius nonnunquam, ferente ita consuetudine, a notis, ignotis extrota. Ita scilicet compar atum est. Velis, nolis scribendum aliquid est: Quod ego saepisime, ut Graeci ajunt, …facio. Pulsandae Parnassi fores, etiam cum nullus Apollo domi est, et ad cujuslibet nutus: ut indignatio aliquando extundat, quod a propitiis impetrari Musis nequit. Unde fieri saepenumero solet, ut, quae cum turbine fluat, lutulenta vena fluat, nec iste rerum et verborum delectus, qualis a compositiore animo procedit, instituatur. Ac ejus quidem notae esse, quae illustri tuo Nomini in scripsi Carmina, facile apparet. Horarii labores sunt, non diurna nocturnaque manu elaborati, sed extemporales ac subsecivi Neque enim id Horis meis tribuam, quod MOMENTIS tuis Viri eruditi: quae et …et …omnium, ac ipsos etiam annos vincant et saecula. Illis non nisi a tuo nomine famam promittere ausim, quam ipsae non merentur. Quae si illis nec sperantibus tuo ob ventura sit auspicio, non male nos istas posuisse horas existimabimus. Vale, Vir Maxime, Deus Te Reipublicae Literariique Orbis commodo diu servet. Dab. Kilonl e Museo meo Kal. Octob. Anni cIo Ioc LXXI. Illustris tui Nominis Cultor observantissimus D. G. M.