Latin
HORAE SUBSECIVAE POETICAE., AD JOELEM LANGELOTTUM, Archiatrum Principalem Celeberrimum, Cum illi mittertem
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 6.13
Unproofread scanNot analysed yet
DUm novum fugiens gelu reducit,
Armaturque novis hiems procellis,
Ignes mitto tibi, sed haud profanos,
Suppostos cineri tamen doloso:
Quos astris novus aetherique raptos
Terris scilicet intulit Prometheus:
Quos fidelibus in focis repostos
Virgo relligiosa servet ignes.
Sed mitto tamen hos, modo ut severum
Vulcani subeant tibi tribunal.
Cujus judicio statim patebit:
Censeri fatuos an inter ignes;
An veri mereantur hi vocari.
Si suo liber ille fallit igne,
Vulcanum saturet Tibi, suisque
Praedam porrige victimamque flammis.
Autori quoque Mulciber doloso,
Qui plures alias fefellit, igne
Interdicat et omnibus caminis.
Nam certe vereor, quod et verentur
Sacra qui propius tuentur ista.
Ne qui vendit avarus autor ignes,
Vendat, optime Langelorte, sumos.