Latin
HORAE SUBSECIVAE POETICAE., AD PAULUM SPERLINGIUM, D. Theol. Prof. Cum sceptra Academica illi traderem., lines 6.17.45-6.17.73
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 6.17.45-73
Unproofread scanNot analysed yet
Illa tuis Urigo Pax aurea sistitur ulnis,
SPERLINGI, amplexus non fugitura tuos.
Ite procul rixae, et lacera discordia palla.
Obsignat firma Pax sacra nostra manu.
Ergo qui sanctam per publica crimina Pacem
Fregerit, ejiciat Pacis imago reum.
Denique clavigerum Pindo ut te symbola Janum
Praeficiant, CLAVEs en tibi habeto tuas!
His Helicona tuum refera, delubraque Phoebi
Pande, sed indignis haec quoque claude domos.
Virtutum monstres aditus et limina honorum,
Carceris et rigidas claude reclude fores.
Sic geminae poenas aequant et praemia claves.
Clavibus his, clavum qui tenet omnis, eget.
Ast ego qui tantos emancipo laetus honores,
Rectori totum me quoque trade tibi.
Nunc parere tibi, tua jussa capessere fas est,
Et civis bonus hinc atque Senator ero.
En tibi quam famulae stipent latus undique Musae,
Faustaque Parnassi jubila spargat apex!
Descendunt de Monte Deae, Regemque salutant,
Praeque capillato Canus Apollo places.
Sis felix, venerande Senex. Tibi vota volentes
Fundimus, et Procerum te pius ordo canit.
Audiet has (testor divini Numinis aras!)
Audiet has aether suscipietque preces.
Fallor, an et juvenum chorus annu at ipse sonantum:
SPERLINGI SALVE TUQVE MORHOFE
VALE!