Latin
HORAE SUBSECIVAE POETICAE., IN Viri illustris, CONSTANTINI HUGENII, Equitis, Zulichemi, Zeelhemi etc
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 6.2
Unproofread scanNot analysed yet
PRocul hinc profani natioque barbara!
Non haec lutoso fercla ponuntur gregi
Glandes vorare sueto olusque putridum.
Haec Gratiarum nobiles cupediae.
Hoc non Jovis, sed est cerebrum Apollinis.
Nil vidit aetas tale prisca, posteri
Nihil videbunt, comparari quod queat.
Quot verba sunt, tot hinc notantur pondera.
Quid sentiat plebs stulta, quis curet bonus?
Sint hisce, quot capita, usque tot sententiae.
Hic quot pedes, tot pene sunt sententiae.