# Opera poetica 6.2

Daniel Georg Morhof, Opera poetica, HORAE SUBSECIVAE POETICAE., IN Viri illustris, CONSTANTINI HUGENII, Equitis, Zulichemi, Zeelhemi etc. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/6.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/6.2

PRocul hinc profani natioque barbara!
Non haec lutoso fercla ponuntur gregi
Glandes vorare sueto olusque putridum.
Haec Gratiarum nobiles cupediae.
Hoc non Jovis, sed est cerebrum Apollinis.
Nil vidit aetas tale prisca, posteri
Nihil videbunt, comparari quod queat.
Quot verba sunt, tot hinc notantur pondera.
Quid sentiat plebs stulta, quis curet bonus?
Sint hisce, quot capita, usque tot sententiae.
Hic quot pedes, tot pene sunt sententiae.

---

Daniel Georg Morhof, Opera poetica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/morhofpoemata_1.xml.
