# Opera poetica 6.21

Daniel Georg Morhof, Opera poetica, HORAE SUBSECIVAE POETICAE., IN Honores Philosophicos JOHANNIS VOLKMARI ROTSCHERI, Pastor. Schlesovic.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/6.21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/6.21

NAm quid tuis honoribus, tuae scribam,
ROTSCHERE, laudi, quem meam supra laudem
Et dignitas et ipsa collocat virtus?
Quid ergo scribam, quod tot ora doctorum,
Nolint fateri, quod nec ipse decernat
Suffragiisque comprobet suis Pindus?
Mereris istos et mereberis porro,
ROTSCHERE, famae blandientis applausus.
Quid ergo scribam? testis illa vox vulgi est.
Nec inter istas unus audior voces:
Nec verba prosunt, res ubi ipsa testatur.
Quid ergo laudem? nil, Amice, nil claudus
Hic assequetur impari gradu jambus;
Nec acta nobis sunt agenda, ROTSCHERE,
Quid ergo scribam? scribar ordo doctorum.
Felicitatum quicquid et brabeorum,
Quicquid bonorum est usque quaque verborum,
ROTSCHERE, Vota mille scribe. Subscribam.

---

Daniel Georg Morhof, Opera poetica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/morhofpoemata_1.xml.
