Latin · Elegiac couplet
HORAE SUBSECIVAE POETICAE., AD JOHANNEM BAUDEWINUM De Impositione Manuum pro consequendis summis in
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 6.30
Unproofread scanNot analysed yet
HActenus Aonidum Miles non degener arma
Tractasti docta, suavis Amice, manu.
Vidimus ore, manu cuncta ad certamina promtum
Saepe aliis placidas conseruisse manus.
Seu pugno pugnas Logico palmave diserta;
Te victas vidit porgere nemo manus.
Nunc quoque ad impositas venerandis legibus olim
Te pia bella vocant non sine laude manus.
Injicis ergo manus manibus: Tibi nam quoque longas
Hic credo, veluti Regibus, esse manus.
Ceu digitos unguesque tuos haec omnia nosti,
Ac plena cumulas consolidasque manu.
Scilicet illotis manibus ne pilea tangas,
Auspicium impositae rite dedere manus.
Dumque manumittit SOPHIE Te Mater alumnum,
Impositas discis sic quoque ferre manus.
Macte animi BAUD WINE! manu re laudat utraque
Quilibet et digitis monstrat, et ore probat.
Plurimus en! Pollex premitur Tibi. Plauditur. At Tu
De manibus doctam denique tolle manum.
Sufficit. Imposita meruisti pilea dextra.
Imponet sacras hinc sacer Ordo manus.
Ecce manu qui te duxit Deus, his quoque coeptis
Extremam imponet subjicietque manum.
Ast ego dum Capiti manus his imponitur ausis,
Impono manibus nunc capitique pedes.