Latin
MISCELLANEA POETICA. Accedunt EPIGRAMMATA SELECTA.
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 7.1
Unproofread scanNot analysed yet
ZINZELINGE, novos tibi non gratabar honores:
Nunc sit honor felix hoc in amore novus!
Sic Themidos lauru myrtum Venus implicat: ex quo
Crevit honoris amor; crevit amoris honos.
Gratulor ex animo, tibique et sine labe parata est
Gloria: sic et amor sit sine labe tuus.
VIr bonus et Sapiens uno minor est Jove: Tu par
Si causam quaeris? diceris omnipotens.
Trita quidem Vox est: non omnia possumus omnes.
Tu quia cuncta potes: Doctor et esse potes.
VIncere Tu populos poteris hostesque malignos,
Et vero dici nomine Nicoleos.
Furta patrat miles non amplius atque rapinas:
Stigmata nam vestri Carminis ille timet.
Verba ligas vinclis, queis ultor furibus instas.
O utinam illorum vincula colla ligent!
Archilochi jambus laqueo mulctasse Lycamben
Dicitur: O Satyris fac idem, Erasme, tuis!
GRammaticis, quasi sit sine threno, Strena putatur
Dicta, sed heu! threnos dat tua Strena meros.
Grammatici dicunt, sed tu contraria scribis:
Grammaticam fallunt tristia vestra fidern.
ET laetus laeto et ridens ridentibus adsit,
Alterius lacrimis illacrymare decet.
Sic et ego Heraclitus ero, cum tristia scribit
Carmina, cum scribis ludicra, Democritus.
CUr teneras pravo foedasti nomine chartas,
Pagellamque tibi Cacus utramque facit?
Inspexi librum: Cacus undique et undique Cacus.
Omniq pene Cacus verba …habet.
Quam pulcra o dixi tu carmina fundis, Amice,
Sed nollem tamen hoc esse cacata Caco.
SI modo converto pulcherrima nomina Sponsae,
Orta Deo est, quis in hac non quod adoret habet?
Nomina miscemus vulgares saepe Poetae,
Ut conversa alium dent elementa sonum.
Tu modo, Sponse, tuae rem misce et nomina Sponsae.
Pulcrius o multo tunc Anagramma facis.