# Opera poetica 7.1.10

Daniel Georg Morhof, Opera poetica, MISCELLANEA POETICA. Accedunt EPIGRAMMATA SELECTA., IN DOMINI CHRISTIANI KORTHOLTI, S. S. Theol. D. Amici sui optimi.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/7.1.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/7.1.10

EN dubitas, KORTHOLTI, et sic dubitasse juvabit.
Hanc sequitur matrem filia pulcra suam.
Prima dedit causam veri dubitatio vero.
Qui dubitare potest, et sapere ille potest.
Qui se scire putat, plenis jam desipit ausis,
Qui dubitat de se, quod sapit, ille sapit.
Conditur obscura Divorum filia palla,
Subque suis quaeri nubibus illa cupit.
Tu felix scrutator ades perque abdita rerum
Volveris, ingenio dives et ore potens.
Agglomerat varios sublimis pagina gryphos.
His dubiis dubios tu facis esse cibos.
Ast ego, ne dubita de Vatibus, autor Apollo est.
Vota tuis dubiis non dubitanda dedi.
Ecce Sophum monstrat tua te dubitatio grandem.
Nec dubito: namque hoc per dubia illa scio.

---

Daniel Georg Morhof, Opera poetica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/morhofpoemata_1.xml.
