Latin · Elegiac couplet
MISCELLANEA POETICA. Accedunt EPIGRAMMATA SELECTA., AD DOMINUM HERONEM HERSENIVM, ME PRAESIDE de Divinitate Principum disputantem.
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 7.1.12
Unproofread scanNot analysed yet
PRincipibus placuisse viris non ultima laus est:
Sed major tamen est laus placuisse Deo.
Maximus hic Deus est, aeternus, solus et unus.
Terrarum Dominis imperat ille Diis.
Inter mortales Deus est, qui vult minor uno
Esse Deo Princeps, nec sua fata sequi.
Haec dum praeclaris, HERSENI, disseris ausis,
Laus hinc (ne dubita) Te modo summa manet.
Prima DEI tibi cura, DEOS cole deinde minores:
Nam placuisse DEO sic potes, atque Deis.