# Opera poetica 7.1.13

Daniel Georg Morhof, Opera poetica, MISCELLANEA POETICA. Accedunt EPIGRAMMATA SELECTA., IN CANEM TURCAM Ipsis diebus Canicularibus praelio fusum.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/7.1.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/7.1.13

SIrie, cui Cynicas volvunt Pimpleides horas,
Et Cynicus lentos ducit Apollo dies,
Ecce tuo Mars igne calet radiisque caninis
Fultus in EOUM prorogat arma CANEM.
Non in Marte tepet, quae nunc in Apolline flamma:
Sed vigili vigil hic obstruit ora CANI.
CERBERUS ille furit, cui se DRACO junxit Averni,
Et CANE nil isthoc pejus et ANGUE fuit.
Sed tamen Herculeas mox sentiet ille catenas;
Et DEUS hunc victum post sua terga trahet.
Sunt qui hunc ungue CANEM poterunt laniare LEONES,
Sunt AQUILAE, quibus hie putre cadaver erit.
Obstrepat ille CANIS, gravis illum SIRIUS uret,
SIRIUS, aethereo quem fovet igne LEO. (gramma
SIRIUS EN / Heros noster SERINIUS, et qui † Ana-Subjicis
huic ignes, es, LEOPOLDE, LEO!

---

Daniel Georg Morhof, Opera poetica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/morhofpoemata_1.xml.
