# Opera poetica 7.1.16

Daniel Georg Morhof, Opera poetica, MISCELLANEA POETICA. Accedunt EPIGRAMMATA SELECTA., PROGRAMMA, Quo ad Claudiani libros de Raptu Proserpinae, praemissa. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/7.1.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/7.1.16

QUisquis Apollineos sub pectore concipis ignes,
Nec segnes sentis ad tua vota Deas;
Aut Clarios faltem non adversaris amores,
Nec Pindi nostri degener hospes ades.
Sta, precor, et nostro signatam nomine chartam
Inspice, nec titulis terre at illa suis.
Est Furor, est Virtus non sensibus obvia nostris,
Et quod non possum dicere, quid sit, id est.
Evolat aethereis emissus spiritus ingens
Sedibus, et vasto volvitur ille sinu.
Ille per articulos immensi diditus orbis,
Ingreditur tacito singula quaeque pede.
Hoc et ab inge calent, et ab hoc spiramine spirant
Omnia: perpetuus rebus it inde tenor.
Ille sui motor, movet, aeternumque movetur,
Quaque movet, morus hos jubet ire pares.
Ergo quod aethereum, nec crassa fece ligatum
Attigit, afflatu corripit ille suo.
Ille movens animos, non ad terrestria fixos,
Illos corporibus subtrahit; haec animis.
Ambulat impressos impressa figura per orbes.
Motori rapitur sphaera voluta suo,
Seque sibi sistens offensa resultat imago,
Et sequitur formas et praeit illa suas.
Tunc abit in voces, ac immortalia fatur,
Praesentemque sonant singula verba Deum.
Expulit haec hominem vis et divinior aura,
Ac infusa sacrum pectora numen habent.
Hac quondam auritas Orpheus animaverat Ornos,
Traxit et immites post sua terga feras.
haec potuit tristes animo vis pellere morbos.
Discussit nebulas mentibus illa graves,
Verberat illa sacro, delapsa per intima thyrso,
Et cognata sibi compede corda ligat:
Qualis contiguus magnesia flamina servat
Annulus, instinctu continuata novo.
Gens superis sacrata sumus, et natio Divum.
Et nihil in Vates saecula juris habent.
Plusquam Daedaleis rapimur per sidera pennis,
Et vastum facimus, qua patet orbis, iter.
Quod patet his oculis, et quod latet, omnia nostra.
Omniaque ingenii sunt dominantis opes.
Quid convexa poli? noster nisi fulciat Atlas,
Credimur et nostros nos fabricare Deos.
Immensis quondam sua nomina soripsimus astris.
Speratis Arcton nos prohibemus aquis.
Mutamus formas, defunctaque reddimus aurae
Corpora: namque mori carmina nostra vetant.
Divinos manet haec tantum sua gloria Vates;
Vulgus iners blattis pabula grata dabit.
Non canat argutos rauca strix inter olores.
Arcadicum Pindo pellit Apollo peeus.
At vos, queis ardor flammis populatur honestis.
Pectora, nec nostro spernitis ore frui.
Ibitis hic Clario (potero vos ducere) calle;
Qua patet ipsa meo semita trita pede.
Nunc primum mecum heic atri antra horrentia Averni
Irruite, et raptae plangite fata Deae.
Nec metus ullus erit: solis via tuta Poetis,
Et quos egregios fortia facta notant:
Sic Pater Aeneas ipsum penetravit in orcum.
Tractus ab Herculea Cerberus ipse manu est.
Tartara Bistonius commovit Carmine Vates,
Et Stygio extorsit funera cara Deo.
Scilicet ipse sacros revererur Pluto Poetas,
Salvus et hinc solus, crede, Poeta redit.

---

Daniel Georg Morhof, Opera poetica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/morhofpoemata_1.xml.
