# Opera poetica 7.1.19

Daniel Georg Morhof, Opera poetica, MISCELLANEA POETICA. Accedunt EPIGRAMMATA SELECTA., IN Disputationem Medicam GEORGII DETHARDINGII.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/7.1.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/7.1.19

DETHARDINGE, tuam quis non laudaverit Artem,
Nec studii extollat nomina magna tui?
Laudo tuas quoque, quas pulcro conanime dotes
Edis, et haud uno nomine, Amice, places.
Sunt Consanguinei Medicis, gens optima, Vates:
Gentis Apollo tuae nam Pater, atque meae.
Gentiles certe sumus, et cognata tuemur
Munia, et hinc noster congeminatur amor.
Sunt etiam Sacro quaedam quasi pharmaca Vati,
Et medicas addit Musa benigna manus.
Subsultat gracilis numerorum verbere tactus
Spiritus, et nervis addira membra movet.
Hinc toto effusus subsultat corpore sanguis.
Appula sic Musae saepe venena domant.
In Satyras promi cauteria saepe paramus
Chirurgi, ac artus scindimus ense putres.
Improba jam secli multo mordemus aceto
Ulcera, jam spisso spargimus illa sale.
Ejiciunt crudam medicamina vestra saburram,
Ejiciunt mores Carmina nostra feros.
Saepe etiam vivos possunt mollire dolores,
Fomentoque juvant mollia metra suo.
Si qua Cupidineis sunt vulnera facta sagittis,
Obligat emplastro Naso Poeta suo.
Haec quoque Castalio purgamus vulnera fonte,
Et regit hic lauri germen Apollineae.
Utque adeo similis nos cura fatigat, Amice,
Quique labor Medici, nunc quoque Vatis erit.
Ipse suas tibi jam laurus promisit Apollo,
Quasque suis dederat Vatibus, ille dabit.
Sed si civiles artem convertis in usus;
Dignior a Jove tunc querna corona venit.

---

Daniel Georg Morhof, Opera poetica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/morhofpoemata_1.xml.
