Latin · Elegiac couplet
MISCELLANEA POETICA. Accedunt EPIGRAMMATA SELECTA., VOTVM VETERVM ANNORVM PRO VOTO NOVI ANNI. cIc Icc LXIII. AD INCLVTAM ACADEMIAM, lines 7.1.2.1-7.1.2.42
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 7.1.2.1-42
Unproofread scanNot analysed yet
NIl sub Sole novum est, nec Sol novus ipse, nec annus;
Et tamen hunc annum credimus esse novum.
Stet quaecumque aliis sententia: Verum ego nullum
In veteri tempus tempore quaero novum.
Et quid in orbe novi? rerum vetus ordo perennat,
Et gyro redeunt secla voluta suo.
Squalida quae vasto mater produxerat antro
Tempora, conformi mota tenore ruunt.
Volvitur et variis Serpens se maximus annis
Induit, ast annos non subit ille pares.
Unus erit veteri succedens temporis Aevo
Ambitus, hie vetus est annus, et unus erit.
Inde suo tempus distinguunt sidera motu,
Instaurantque annis saecula tarda suis.
Fallimur et levis hoc docuit persuasio vulgi;
Anni certa nec est meta, nec ille novus.
Circulus est; puncto nec circulus incipit ullo,
Pronus et in partes labitur ille suas.
Principium statues? statuet tibi quodlibet alter.
Si punctum dederis hoc, dabit ille novum.
Puncta loca quocumque loco: pars prima vocatur
Quaelibet, et punctum non tamen omne feres.
Signifer his Aries; aliis jam Libra placebit;
Hic annum cancro dedicat; ille capro.
Et cur quaeso novos tam solers colligis annos?
Quidve volunt Anni vota precesque novi?
Momentum vix, credo, tuum est: qui praeteritannus,
Non tuus est, nec qui deinde sequetur, erit.
Non haec hora tua est, sed punctum temporis unum,
Hoc fruere, ac annos fac procul esse novos.
Quae novitas anno? toties novus ille vocatur.
Qui toties novus est, hic nequit esse novus.
Omnis ab ANTIQVO rerum procedit origo.
Omnis in ANTIQVO gloria, nulla Novo.
Saecula qui senio praecesserat omnia, Primus,
Optimus, Aeternus, Maximus ille fuit.
Inde novus coepit volvi per tempora mundus:
Indenovus, qui mox degeneravit, homo.
Attamen antiquo et venae melioris in aevo,
Mundus in antiqua tum bonitate stetit.
Hinc ubi se puro seclum vetus exuit auro,
Continuo mundus pejor et annus erat.