# Opera poetica 7.1.2.43-68

Daniel Georg Morhof, Opera poetica, MISCELLANEA POETICA. Accedunt EPIGRAMMATA SELECTA., VOTVM VETERVM ANNORVM PRO VOTO NOVI ANNI. cIc Icc LXIII. AD INCLVTAM ACADEMIAM, lines 7.1.2.43-7.1.2.68. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/7.1.2.43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/7.1.2.43

Tum Ver perpetuum per inaequales autumnos
Frangitur: hinc subeunt semina quaeque mali.
Aenea post orbi cataphractaque inambulat aetas,
Omneque tunc crevit cum novitate malum.
Pessima nunc miseri (namque illa novissima) secla
Vivimus, et virtus his procul omnis abest.
Nunc antiqua sides periit, moresque vetusti,
Quos quia vita negat, non nisi vota petunt.
Imponit vitium titulo virtutis, et ars est
Nunc prope sola bonis artibus esse rudem.
Si sapitis, nova ne deducite tempora votis.
Aetas quae nunc est pessima, pejor erit.
Protulit heic vultus Academia mater honestos,
Et sacra annosum movit ad ista caput:
Quis novitatis amor; quae tanta insania? dixit.
Annos quam vellem nunc minus esse novos!
Annos dum veteres numero, mihi gloria salva est,
Et latet omne meum sub novitate malum.
Sie ait et faciem nebulis oppressa malignis
Contrahit, et nova jam non sibi vota petit.
Nulla nec ipse dabo. Veteres optabimus annos.
Ingens haec voti summa caputque mei.
Stet vetus ad veteris normam Respublica secli,
Nec majus possum dicere, nec melius.
O nobis veteres referat si Jupiter annos,
Annos nemo sibi tunc velit esse novos.

---

Daniel Georg Morhof, Opera poetica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/morhofpoemata_1.xml.
